10-11-2012

 

Breve de Inocêncio XI em que se relatam os factos sobre a matéria da suspensão da Inquisição e todos os mais Breves expedidos a este respeito, levantando a suspensão das Inquisições, e revogando a jurisdição dos Ordinários contanto que no futuro observasse o Santo Ofício a nova forma de proceder que dá o mesmo Breve.

(Título dos Arquivos)

 

 

Breve de 22 de Agosto de 1681

INNOCENTIUS PP. XI.

Ad futuram rei memoriam.

 

Romanus Pontifex ex commissæ sibi divinitus Apostolicæ Servitutis munere omnium Christi Fidelium commodis iugiter inuigilans, in eam præcipue curam omnibus viribus, omnique animi contentione incumbit, ut Christianæ Religionis puritas, Catholicæque fidei integritas illibatæ conserventur; Apostatica vero, atque hæretica prauitas opportunis rationibus ubique locorum, quantum Divina Bonitas dederit, sanetur, vel saltem Apostolico vigore compescatur, et ne in perniciem Animarum pretioso Christi sanguine redemptarum latius serpat, radicitus extirpetur. Hæc autem ut recte, atque ordine fiant, nec vlla cuiquam iuste querendi relinquatur occasio, salutaribus, et ex Apostolicæ Sapientiæ, atque æquitatis fonte de promptis legibus exortas controversias dirimere, Tribunalium ab Apostolica Sede pie, prudenterque institutorum dignitati consulere, Iuris rigorem mansuetudine temperare, certamque, et Christianæ charitati congruentem rebus gerendis normam tradere studet, sicut omnibus matura discussione consideratis, ad gloriam Omnipotentis Dei, ad Ecclesiæ decus, et præsidium, ac ad Christi fidelium, ædificationem, Animarumque salutem expedire in Domino arbitratur. Dudum siquidem cum dilecti Filii Christiani noui nuncupati, sive ab Hebræis descendentes in Portugalliæ, et Algarbiorum Regnis degentes, qui in carceribus Tribunalium Inquisitionis aduersus hæreticam, et apostaticam a Fide Catholica, et Religione Christiana prauitatem in Ulyxbonensi, Elborensi et Colimbriensi Civitatibus auctoritate Apostolica institutorum propter imputata eis crimina ad officium Inquisitionis huiusmodi spectantia, de quibus accusati, seu inquisiti respective existebant, detinebantur, ad fel. recordat. Clementem Papam Decimum, prædecessorem nostrum, et hanc Sanctam Sedem recurrissent, conquerentes, bonæ memoriæ Petrum Archiepiscopum Sidensem, qui tunc in humanis esse credebatur, generalem, et reliquos Inquisitores aduersus hæreticam pravitatem in dictis Regnis auctoritate Apostolica deputatos, seu eorum aliquos ad nouum actum (ut vocant) Fidei contra ipsos, siue ad eorum condemnationem, isporumque ad publice abiurandum coactionem, et in huius defectum ad diversarum pœnarum inflictionem, atque executionem nimia præcipitatione; quæ Iustitiæ nouerca esse solet, nec servatis iis, quæ per Sacrorum Canonum, et Constitutionum Apostolicarum æquitatem præscripta sunt, deuenire velle, non sine iustitiæ subuersione, ac ipsorum, totiusque eorum Nationis ruina et destructione; Idem Clemens prædecessor, qui in Supremo Iustitiæ Throno a Domino constitutus, Iustitiam omnibus æqua lance administrare tenebatur. eorumdem Christianorum nouorum recursum huiusmodi admittens, ac causam, et causas quascumque contra eos, et eorum quemlibet super criminibus, et delictis ad officium Inquisitionis huiusmodi quomodolibet spectantibus in præfatis aliisue Tribunalibus quibuscumque aduersos hæreticam et Apostaticam prauitatem prædictam in supradictis Regnis dicta auctoritate institutis, seu eorum aliquo eatenus quouis modo motas, et pendentes in statu et terminis, in quibus tunc quomodolibet reperiebantur, ad se, et sedem prædictam auocans, ipsasque causas cum omnibus, et singulis illarum  incidentibus, emergentibus, annexis et connexis, totoque negotio principali per Congregationem Venerabilium Fratrum nostrorum, tunc suorum Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinalium in tota Republica Christiana generalium Inquisitorum aduersus hæreticam et Apostaticam  prauitatem huiusmodi a Sede prædicta specialiter deputatorum, cui eadem causas commiserat et demandauerat, audiri, cognosci, decidi, sineque debito prout Iuris foret, terminari debere omnino volens per quasdam suas in simili forma Breuis die tertia Octobris M DC L XXIV expeditas litteras, motu proprio, ac ex certa scientia, et matura deliberatione suis, deque Apostolicæ potestatis plenitudine, memorato Archiepiscopo Inquisitori generali, ac reliquis Inquisitoribus prædictis districte inhibuit, ne causa, et causis huiusmodi in prædicta Cardinalium Congregatione pendentibus, aut alias quomodolibet donec et quousque specialis et expressa desuper ab ipso Clemente prædecessore et eadem Sede licentia eis concessa fuisset, ad ullum similem actum (ut vocant) fidei, vllamue publicationem, promulgationem, aut executionem novarum sententiarum, quarumcumque  contra prædictos Christianos nouos, ut præfertur, inquisitos, seu accusatos, vel denunciatos, et in Carceribus prædictis detentos, aut illorum aliquem deuenire vllo modo auderent, neque ipsi,aut eorum aliquis seu ipsorum et cuiuslibet eorum respectiue Consiliarii, Commissarii, Procuratores, Fiscales, Assessores, Notarii, Actuarii, cæterique Officiales, et Ministris contra ipsos, aut eorum quemlibet, illorumue, et cuiuslibet eorum respective Aduocatos, Procuratores, Sollicitatores, Agentes, seu negotiorum gestores, aut alias quomodolibet pro eis Interuenientes quouis modo directe, vel indirecte, seu alias, quomodolibet, quicquam noui attentare, vel innouare præsumerent. Ipse enim Clemens prædecessor eisdem Generali, et reliquis Inquisitoribus, eorumque, et cuiuslibet eorum respective Conciliariis Commissariis, Procuratoribus, Fiscalibus, Assessoribus, Notariis,  Actuariis, cæterisque officialibus, et Ministris prædictis in virtute Sanctæ Obedientiæ districte præcepit, et mandauit, ut quibuscumque mandatis, ordinationibus, et Decretis dictæ Congregationis Cardinalium in causa, seu Causis  huiusmodi eatenus forsan emanatis, et in posterum usque ad finem et terminum earumdem causarum quomodolibet emanaturis, omni mora, dilatione, tergiversatione, oppositione et contradictione postpositis, et remotis, prompte, sic devotos dictæ Sedis filios decet, parerent, nec illa eorumue executionem quomodolibet impedire, aut illis in Iudicio, vel extra illud se opponere, aut contradicere vllo modo auderent, seu præsumerent: Alioquin dictus Petrus  Archepiscopus Inquisitor Generalis suspensionis ab Exercitio Pontificalium et interdicti ab ingressu Ecclesiæ ac priuationis muneris Inquisitoris Generalis, reliqui vero Inquisitores prædicti, eorumue respectiue Consiliarii, Procuratores, Fiscales, Commissarii, Assessores, Notarii, cæterique officiales et Mininistri Excommunicationis latæ sententiæ, ac priuationis officiorum quomodocumque ad Tribunal Sancti Officii spectantium pœnas ipso facto, et absque vlla declaratione se respectiue nouissent incursuros; a quibus absolutionem idem Clemens prædecessor sibi et dictæ Sedi Apostolicæ specialiter reseruauit. Verum subinde dicto Clemente prædecessore rebus humanis exempto, cum nos Venerabilem Fratrem Verissimum Archiepiscopum olim Bracharensem hæreticæ, et Apostaticæ prauitatis huiusmodi Inquisitorem Generalem in Portugalliæ, et Algarbiorum Regnis supradictis cum solitis facultatibus in locum prædicti Petri Archiepiscopi defuncto constituissemus, et deputassemus; causa vero, seu causæ prædictæ in supradicta Cardinalium Congregatione adhuc penderent; Nos decretis quibusdam prouisionalibus ab eadem Congregatione Cardinalium in causa recursus huiusmodi antea emanatis, et a prædicto Clemente prædecessore approbatis, a quibus recedere nullo modo intendebamus, inhærentes, ipsaque decreta renouantes, et donec ea, quæ super dubiis propositis decernenda nobis visa fuissent, statuissemus, omnino obseruari præcipientes, de prædictorum Cardinalium consilio per quasdam nostras pariter in forma Breuis die XXVIII Nouembris M DC LXXVI emanatas litteras Venerabili Fratri Marcello Archiepiscopo Chalcedonensi in Portugalliae et Algarbiorum Regnis prædictis nostro et dictæ Sedis Nuncio dedimus in mandatis, vt inhibitinem a memorato Clemente prædecessore per suas litteras prædictas, sicut præmittitur, factam, in omnibus eius partibus auctoritate nostra Apostolica ita moderaretur, et reformaret, vt Verissimo Archiepiscopo generali a nobis deputato, et reliquis Inquisitoribus prædictis contra supradictos Christianos nouos nuncupatos in dictis carceribus vt præfertur, detentos, seruato Iuris ordine, ac iuxta æquitatis et Iustitiæ regulas liceret procedere ad pænas, et animaduersiones debitas, præterquam vltimi supplicii  triremium perpetuarum, et confiscationis bonorum, a quibus eos, et eorum quemlibet, donec,  et quousque a nobis, et sede prædicta aliter dispositum fuisset, omnino abstinere voluimus: Ac proinde eisdem Verissimo Archiepiscopo generali, et reliquis Inquisitoribus, illorumque et cuiuslibet eorum respectiue Commissariis, Consiliariis, Procuratoribus, Fiscalibus, Assessoribus, Notariis, Actuariis, cæterisque Officialibus, et Ministris dicta auctoritate districte, et sub pænis, quæ in prædictis Clementis prædecessoris Litteris expressæ sunt, denuo inhibiret, ne contra eosdem Christianos nouos in carceribus huiusmodi detentos, aut eorum aliquem interea ad vltimi supplicii, vel triremium perpetuarum, aut confiscationis bonorum huiusmodi pœnas procedere auderent quouis modo, seu præsumerent. Præterea ipsi Marcello Archiepiscopo, et Nuncio facultatem tribuimus eadem auctoritate permittendi Verissimo Archiepiscopo generali, reliquisque Inquisitoribus prædictis, vt prout Iustitia exigeret, et ordo posceret rationis, procedere possent etiam contra prædictorum Christianorum nouorum in dictis Carceribus detentorum Procuratores, Aduocatos, Agentes, seu negotiorum gestores, et alias quomodolibet  pro eis interuenientes, dummodo tamen non posset subesse suspicio hoc fieri in odium recursus supradicti ad hanc Sanctam Sedem habiti , et ab eadem Sede admissi, ad quem effectum dicti Inquisitores acta talium processum eidem Marcello Archiepiscopo, et Nuncio, ad eius beneplacitum communicare tenerentur.  Sed cum nos postmodum grauissimis ex causis adducti omnino oportere existimassemus, vt quidam processus in Tribunali Inquisitionis aduersus hæereticam prauitatem huisusmodi in dictis Regnis auctoritate Apostolica instituto, contra nonnullos prætensos Iudaizantes expediti, et terminati, in quibus etiam ipsorum assertorum Iudaizantium tanquam negatiuorum condemnationem in pænam ordinariam contineri dicebatur, apud hanc Sanctam Sedem inspicerentur, dictoque Verissimo Archiepiscopo Inquisitori generali nostro nomine mandari curassemus vt eodem processus ad Nos et Sedem eamdem quamprimum transmitteret.  Ipse vero nonnullas rationes coram Nobis allegari curauisset, quibus se ab illorum transmissione excusare satagebat; Sed Nos omnibus, quæ eius nomine super ea re deducta fuerant, auditis, consideratis et mature perpensis, illa omnia et singula ireleuantia, nulliusque ponderis esse iudicauissemus, ac proinde in priori mandato, quo processus prædictos transmitti præceperamus, perstitissemus; quinimo ipsi super ea re cum Venerabili etiam Fratre Ludouico Archiepiscopo Bracharense pro dilectissimo in Christo filio nostro Petro Principe Portugalliæ, et Algarbiorum Regnorum prædictorum Gubernatore apus Nos, et Sedem prædictam Oratore pluries egissemus, hæcque enixa nostra voluntas tam dicto Petro Principi, et Gubernatori, quam prædicto Verissimo Archiepiscopo Inquisitori generali, et nonnullis Regiæ Coronæ Lusitanicæ Administris iussu nostro per supradictum Marcellum Archiepiscopum, et Nuncium nostrum pluries quoque significata extitisset, nec tamen æquissimus præceptis et mandatis nostris huiusmodi eatenus paritum fuisset, nec adhuc pareretur. Nos eiusmodi contumaciam, quæ non minus in mostrum, et huius Sanctæ Sedis contemptum, quam in Iustitiæ et ordinis, quam in Sancta sua Ecclesia constituit Deus, subuersionem tendere dignoscebatur, opportunis rationibus compescere, debitamque nostris, et Apostolicæ Sedis mandatis obedientiam omnino præstari volentes, per alias nostras similiter Breuis litteras die XXIV Decembris M DC LXX VIII expeditas, motu proprio, ac ex certa scientia, et matura deliberatione nostris, deque Apostolicæ potestatis plenitudine  memorato Verissimo Archiepiscopo Inquisitori Generali districte præcepimus, et mandauimus, ut intra terminum decem dierum a die, quo eædem litteræ nostræ ipsi per prædictum Marcellum Archiepiscopum, et Nuncium præsentatæ fuissent, computandum, quatuor vel quinque processus originales in Tribunali supradicto contra Reos de Iudaismo inquisitos, seu accusatos, vel denunciatos, qui etiam tanquam negatiui in pœnam ordinariam condemnati fuerant, iam finitos et terminatos in manibus eiusdem Marcelli  Archiepiscopi, et Nuncii realiter, et cum effectu consignasse, et tradidisse omnino deberet: Alioquin elapso dicto termino, nec secuta effectiua consignatione processuum huiusmodi, eo ipso tam eundem Verissimum Archiepiscopum ab officio Generalis Inquisitoris in Regnis prædictis ei per alias priores nostras in simili forma Breuis litteras de mandato, omnique, et quacumque auctoritate sibi per easdem litteras quomodolibet attributa, quam omnes, et singulos alios Inquisitores in eisdem Regnis ab ipso Verissimo Archiepiscopo, eiusque prædecessoribus Inquisitoribus Generalibus respectiue Electos, seu Deputatos, vel confirmatos, a suis pariter muneribus, omnique potestate agendi, seu procedendi, aut alias quomodolibet se ingerendi in causis ad Sanctum Inquisitionis Officium in prædictis Portugalliæ et Algarbiorum Regnis quouis modo spectantibus, donec et quousque aliter a nobis, et Sede Apostolica prædicta dispositum, vel ordinatum fuisset, ex tunc prout ex illo tempore penitus, et omnino suspendimus, ac ipso facto suspensos fore, irritumque, et inane si quid subinde desuper tam a dicto Verissimo Archepiscopo, quam ab aliis Inquisitores prædictos, si præceptum nostrum huiusmodi transgredi, aut alias quomodolibet litteris nostris, quibus præceptum ipsum fiebat, contrauenire ausi fuissent, ipso facto in pœnas canonicas, ipsum quidem Verssimum Archiepiscopum Inquisitorem Generalem in pœnam interdicti ab ingressu Ecclesiæ, cæteros vero Inquisitores prædictos, in excommunicationem majorem respectiue absque alia declaratione incursurus esse itidem ex tunc prout ex illo tempore decreuimus, et declarauimus: Absolutionem autem ab iisdem pœnis nobis, et huic Sanctæ Sedi specialiter reseruauimus: Porro nec prætextum impeditæ forsan eidem Verissimo Archiepiscopo Inquisitori Generali consignationis processuum huiusmodi, nec ullam aliam excusationem, prætextum, causam, vel impedimentum, etiam non expressum,ac de necessitate specialiter exprimendum illi, cæterisque Inquisitoribus supradictis, si eisdem litteris nostris in omnibus, et per omnia prompte, et accurate non paruissent, vllo modo suffragari posse voluimus, quominus tam ipse Verissimus Archiepiscopus, quam dicti Inquisitores, sicut præmittitur, suspensi remanerent ab omni et quacumque facultate, et autorictate se ingerendi in causis supradictis; quarum cognitione, durante suspensione huiusmodi, et interim ad nostrum, et dictæ Sedis Apostolicæ beneplacitum commisimus, et demandauimus locorum Ordinariis, prout eiusmodi causarum cognitio ante institutionem Officii Sanctæ Inquisitionis huiusmodi auctoritate Apostolica in Lusitania factam ad eos pertinebat; Qui Ordinarii proinde in eisdem causis iuxta iuris communis regulas, ac Sacrorum Canonum, et Constitutionum Apostolicarum dispositionem procedere deberent: Nos enim ipsis Ordinariis sic in causis huiusmodi procedendi quamcumque necessariam, et opportunam facultatem donec, et quousque a Nobis, et Sede prædicta aliter ordinatum fuisset dumtaxat duraturam earumdem litterarum serie tribuimus, et impartiti sumus. Et succesiue per Nos accepto, quod idem Verissimus Archiepiscopus olim Inquisitor Generalis mandato, et præcepto nostris super consignatione dictorum processuum sibi factis non paruisset, et proinde tam ipse, quam cæteri olim Inquisitores prædicti suspensionem a suis respectiue muneribus præfatis, omnique potestate, et auctoritate agendi, seu procedendi, aut alias quomodolibet se ingerendi  in causis ad Sanctum Inquisitionis Officium quouis modo spectantibus incurrisse reperirentur: Nos ista ad omnium, quorum intererat, et in futurum interesset notitiam, ne quis illorum ignorantia forsan deciperetur, deduci volentes, motu, scientia, deliberatione, et potestatis plenitudine paribus per alias nostras etiam in forma Breuis die XXVII Maii D DC LXX IX emanatas litteras memoratum Verissimum Archiepiscopum olim Inquisitorem Generalem cæterosque olim Inquisitores prædictos ob non præstitam mandato, et præcepto nostris huiusmodi circa consignationem processuum supradictorum in manibus prædicti Marcelli Archiepiscopi, et Nuncii, ut præfertur faciendam in termino supra expresso debitam paritionem eo ipso supradictam suspensionem incurrisse, ac proinde statim elapso termino huiusmodi eos omnes, et singulos nullam omnino in materiis ad Sanctum Inquisitionis Officium quomodolibet pertinentibus iurisdictionem habuisse, nec tunc habere et propterea omnia, et singula per eosdem gesta post incursum dictæ suspensionis, et si quæ forsan per eos in posterum agerentur  in materiis Sancti Officii huiusmodi ob defectum Iurisdictionis penitus, et omnino nulla, et inualida fuisse, et esse, ac fore declarauimus. Quinimo cum a nonnullis assereretur, eumdem Verissimum Archiepiscopum olim Inquisitorem generalem, cæterosque olim Inquisitores prædictos, seu eorum aliquos post incursum suspensionis huiusmodi Iurisdictionem in materiis ad Sanctum Inquisitionis Officium prædictum spectantibus nulliter, et de facto exercere præsumpsisse, et forsan adhuc præsumere, pœnas in litteris nostris prædictis expressas, aliasque a Sacris Canonibus, et Constitutionibus Apostolicis contra similia perpetrantes impositas damnabiliter incurrendo: Nos eiusmodi excessus minime impunitos remanere, sed debita animaduersione castigari, ideoque exactam, et accuratam desuper informationem capi volentes, motu, scientia, deliberatione, et potestatis plenitudine similibus per alias nostras itidem in forma Breuis eadem die XXVII Maii M DC LXX IX expeditas litteras memorato Marcello Archiepiscopo, et Nuncio causam, seu causas eorumdem excessuum, seu delictorum eatenus in præmissis quouis modo commissorum, et eorum, quos, et quæ forsan in posterum committi contingeret, contra prædictum Verissimum Archiepiscopum, olim Inquisitorem generalem, cæterosque omnes, et singulos olim Inquisitores prædictos cum illius, seu illarum incidentibus, emergentibus, annexis et connexis, vsque ad sententiam definitiuam exclusiue commissimus, et demandauimus; mandantes ipsi Marcello Archiepiscopo, et Nuncio vt omni diligentia processum, seu processus desuper quomodolibet necessarios, et opportunos auctoritate nostra Apostolica formaret, et conficeret, seu formari, et confici curaret; Si quid autem contra illos resultaret, informationes, ac processum, seu processus huiusmodi sub suo sigillo clausos ad Nos quamprimum transmitteret, vt quod desuper statuendum foret, matura deliberatione adhibita decerneremus, et alias prout in singulis nostris, et memorari Clementis prædecessoris litteris prædictis, quarum tenores præsentibus pro plene et sufficienter expressis, et insertis haberi volumus vberius continetur. Cum autem tandem duo ex prædictis processibus, quos in manibus supradicti Marcelli Archiepiscopi, et Nuncii, sicut præmittitur, consignari præceperamus, ex Lusitania ad memoratum Ludouicum Archiepiscopum dicti Petri Principis, et Gubernatoris Oratorem apud Nos, et Sedem prædictam residentem transmisi,et Congregationi supradictorum Cardinalium generalium Inquisitorum iussu nostro traditi, ac ab illa inspecti, et discussi fuerint, indeque sufficiens habita fuerit notitia, seu informatio illorum, de quibus edoceri cupiebamus; Ipsi vero Cardinales, habitis inter se multis congressibus super querelis supradictorum Christianorum nouorum, ac grauaminibus, quæ sibi inferri asserebant, querelas, et grauamina huismodi, variasque scripturas a partibus, et præsertim a dilecto filio Hieronymo Soarez vno ex minoribus Inquisitoribus dictorum Regnorum, qui pro tuendis iuribus, et stilis Tribunalis Sanctæ Inquisitionis eorumdem Regnorum ad hanc Almam Vrbem venit, in eaque de præsenti residet, porrectas diligentissime, et accuratissime discusserint, et examinauerint, sed interea cessante propter suspensionem supradictam Iurisdictione eiusdem Tribunalis, locorum Ordinarii, quibus durante suspensione huiusmodi in causis ad prædictum Inquisitionis Officium spectantibus procedendi facultatem sicut supra expressum est, tribueramus, eiusmodi facultate propter varia impedimenta vsi non fuerint; Inde vero grauissimum puritati Catholicæ Religionis in Regnis prædictis detrimentum, siue periculum sit exortum, nec minus præiudicium Animabus, et Corporibus miserabilium illorum, qui in carceribusTribunalis prædicti detinentur, resultauerit, moleste id etiam serentibus Verissimo Archiepiscopo generali, aliisque Inquisitoribus prædictis, ac illorum Officialibus, et Ministris, qui (sicut accepimus) nostris, et Apostolicæ Sedis prædictae mandatis filiali, sinceroque obsequio prompte morem in omnibus gerere parati sunt: Hinc est, quod nos Christianæ Religionis, Catholicæque Fidei conseruationi, quantum nobis ex alto conceditur consulere, ac dicti Tribunalis, illusque Ministrorum, et Officialium statui, et fælici directioni, nec non Christianorum nouorum prædictorum consolationi, publicæque omnium vtilitati paterna charitate prouidere cupientes; Habita super præmissis eum memoratis Cardinalibus generalibus Inquisitoribus deliberatione, matura, exquisitisque, et auditis illorum sententiis, Motu proprio, et ex certa scientia, et matura deliberatione nostris, deque Apostolicæ potestatis plenitudine, Verissimo Archiepiscopo, olim generali, cæterisque olim Inquisitoribus prædictis, suspensionem a generalis Inquisitoris, aliisque suis respectiue muneribus, omnique potestate agendi, seu procedendi, aut alias quomodolibet se ingerendi in causis ad Sanctum Inquisitionis Officium in Portugalliæ, et Algarbiorum Regnis prædictis quouis modo spectantibus in eos a Novis latam, et declaratam, vt præsertur, itaut ipsi de cætero munera sua exercere, ac facultatibus sibi respectiue attributis, et competentibus vti, frui et gaudere libere, et licite possint et valeant in omnibus, et per omnia, prout poterant et valebant antequam suspensionem prædictam incurrerent (seruatis tamen infrascriptis legibus et ordinationibus) tenore præsentium de specialis dono gratiæ relaxamus; Facultatem vero prædictis locorum Ordinariis durante suspensione huiusmodi cognoscendi causas ad prædictum Inquisitionis Officium quomodolibet spectantes, in eisque procedendi a Nobis, sicut præmittitur, concessam, ex nunc reuocamus, irritamus, et annullamus, viribusque, et effectu penitus, et omnino vacuamus, ipsosque Ordinarios locorum iis tantum facultatibus, quibus ante eamdem suspensionem vtebantur, et vti poterant, de cætero vti posse decernimus, et declaramus. Ac Verissimum Archiepiscopum, cæterosque Inquisitores prædictos, ac illorum respectiue Officiales et Ministros quoscumque aduersus præmissa, et præiudicialia quæcumque eis exinde quomodolibet enata in integrum, et pristinum, et cum, in quo antequam suspensio huiusmodi emanaret quomodolibet respectiue erant, statum restituimus, reponimus, et plenarie reintegramus; Illosque, et eorum quemlibet a censuris, et pœnis ecclesiasticis quibuscumque, quas propter præmissa, seu illorum occasione forsan quouis modo incurrerunt, seu incurrisse dici, senseri, intelligi vel prætendi possent, auctoritate Apostolica harum serie in vtroque foro absoluimus et totaliter liberamus, dictasque pœnas non cum ipsis omnibus et singulis super irregularitate per eos quia censuris huiusmodi propter præmissa forsan innodati, Sacrosanctum Missæ Sacrificium, et alia Diuina Officia (non tamen in contemptum Clavium) celebrarunt, seu alias Divinis sese ingesserunt, aut in Ordinibus suis quomodoliet ministrarunt, seu alias quouis modo eorumdem præmissorum occasione contracta, ad quemcumque effectum, etiam specifica, et indiuidua mentione dignum, et de necessitate specialiter exprimendum, itidem de specialis dono gratiæ dispensamus.   Porro certam rebus in prædicto Inquisitionis aduersus Apostaticam, hæreticamque prauitatem Officio in Portugalliæ, et Algarbiorum Regnis supradictis auctoritate Apostolica instituto, de cætero gerendis normam in causis fidei, et præsertim contra Christianos nouos motis, et quandocumque mouendis inviolabiliter seruandam tradere volentes, motu, scientia, deliberatione, et potestatis plenitudine paribus earundem tenore præsentium statuimus, sancimus, decernimus, et or ordinamus vt:

 

De cetero confiscatio nunquam fiat ante sententiam vel declaratoriam.

Nec bona ínterim prætensi  rei quacumque de causa distrahantur præterquam ex causa alimentorum; sed tantum conficiatur inuentarium omnium bonorum cum interuentu personæ cum inquisito coniunctæ, et bona prædicta cum debita cautione eidem personæ coniunctæ, vel alteri idoneæ in forma depositi consignentur, ex quibus alimenta toti familiæ eiusdem Inquisiti subministrentur, et legitimis Creditoribus prout de Jure satisfiar; 

Et, si in confectione inuentarii inueniantur bona seu pecuniæ ad alios spectantes hoc summario iustificato, illico restituantur

Post sententiam vero bona emphyteutica, seu fideicommissaria at alias quomodum subiecta restituantur quibus de iure; et his peractis fiscus utatur iure suo.

Nec deueniatur ad carcerationem Inquisiti, nisi præcedentibus legitimis indiciis et prout de Jure

Neque detineantur carcerati ultra necessitatem sub quouis prætextu, sed quamcitius fieri possit expediantur, non expectatu actu publico, quem vocant Actum fidei.

In iuramento autem quod defertur Aduocato reorum S. Officii, non ponantur illa verba = se per congettura, vel alia idem importantia.

Idem vero Aduocatus S. Officii possit alloqui reos sine assistentia, et eidem tradactur copia processus, suppressis nominibus et circunstantiis denotantibus personas testium.

Quod si Reus alium Aduocatum petat, ei concedatur, dummodo sit bonæ famæ, cui pariter (præstito prius iuramento de secreto seruando) tradatur copia processus suppressis supprimendis prout supra non tamen illi permittatur alloqui reos, nisi cum assistentia Deputati ab Inquisitoribus ad hunc finem et effectum.

Christiani noui non habentes exceptiones legales, admittantur ad deponendum in defensam Reorum.

Quo vero ad probationes negatiuæ coarctatæ, procedatur iuxta Juris dispositionem, et canonicas sanctiones.

Nec Tutor seu Curator quibus de Jure dandus est, vllo modo detur Custos carcerum, neque alius officialis Sancti Officii, sed deputetur alia persona grauis, fidelis et bonæ conscientiæ.

Prohibeantur autem omnino quæcumque suggestiones concussiones, promissiones et similia in examinibus testium et reorum constitutis

Nec ex descendentia vlla præsumptio sufficiens ad actum iudicialem.

Si autem carcerati non veniant condemnandi, nullo modo compellatur ascendere palcum, et si non fuerint reperti culpabiles, non retardetur eorum expeditio, sed illico relaxentur, etiam non expectato actu publico, quem vocant Actum fidei.

Neque Christiani noui ex sola qualitate repelli debeant a testimonio ferendo contra Christianos veteres, saluis tamen exceptionibus legalibus, nec ab eisdem exigatur iuramentum de non deponendo contra Christianos veteres.

Et tollatur omnino statutum seu consuetudo, si adsit puniendi Christianos nouos ex eo quod posuerint contra Christianos veteres.

In illis autem casibus, in quibus potest constare de corpore delicti factis permanentis, procedi non possit ad constituendum Inquisitum inter Reos, nisi prius de illo legitime constiterit.

Nec sit habendus pro diminuto is, qui in sua confessione non nominat testem informatum, qui tanquam purus testis contra ipsum deposuit, quamtumuis sibi coniunctum in quocumque gradu.

Confessus autem in causis apostasiæ a fide, qui non nominauit sibi coniunctum in primo gradu eiusdem declicti complicem, non sit habendu pro diminuto, nisi copulatiue concurrant plena et legitima probatio dictæ complicitatis, dolosa occultatio prædicti complicis et nulla urgeat in ipso Reo confesso obliuionis præsumptio.

Quod si Reus qui post suam confessionem de cæremoniis Judaicis in obseruantiam legis Moysis ab ipso factis tempore quo in illam credebat, non fuerit conuictus a testibus legalibus siue idoneis, denuo repetisse easdem cæremonias Judaicas, quas in nouis  constitutis negauerit, non sit damnandus ad pœnam ordinariam, et multo minus  si cæremoniæ illæ essent æquiuocæ, et indifferentes.

Testes vero loco et tempore singulares contestes tamen in specie hæresis determinatæ seu apostasiæ a fide, admitti possint ad testificandum contra Inquisitos de Iudaismo in Regno Lusitaniæ iuxta illius antiquissimam consuetudinem, et ex nonnullis aliis circunstantiis in eodem Regno in fidem fauorem concurrentibus, dummodo tum sint plures in numero, et in qualitate considerabiles idonei, fideidigni, legales et quales de iure esse debent, atque insimul concurrentibus verisimilibus coniecturis, et attentis atque diligenter examinatis aliis circunstantiis, et qualitate eorum contra quos deponitur sic testificantes ut falsa non dicere præsumantur.

Testes autem singulares deponentes inuerisimilia et impossibilia nullum gradum probationis facient.

Porro repetitio testium sit omnino necessaria post litem contestatam cum citatione, scilicet cum notitia Rei, et interrogatoriis dandis per Procuratorem ipsius Rei, seu ex officiis supplendis, alias eorum depositiones non afficiant.

Testes quoque deponentes de indiciis remotis confessiones extraiudicialis Iudaismi non probent ad effectum condemnandi negatiuum ad poenam ordinariam.

Quam vero probationem faciant prædicti testes quoad alias pœnas, vel allios effectus, remittitur conscientiæ et prudentiæ Judicis Ecclesiastici timentis Deum.

Confessiones autem extortæ contra formam Juridicam, vel per sugestionem vel promissionem vitæ, et liberationis, seu generales aut obscuræ, seu repugnantes ætati sexui, et intellectui confitentis, non sufficiant contra negatiuum pro pœna ordinaria, et nisi aliunde legitime adminiculentur prædictæ confessiones, nullam probationem faciant.

Carcerati vero charitatiue tractentur, et redigantur carceres minus rigidi, et non tam obscuri.

Ad denum carceratis in Sancto Officio, siue confessis, siue non, permitti possint libri spirituales et officium Beatæ Virginis, vel Breuiarium modis opportunis; et eisdem Carceratis dentur Confessarii et Assistentes in articulo mortis: Quoad Sacramentus vero Eucharistiæ et extremæ unctionis arbitrio et conscientiæ Judiicis ut supra id remittimus .

Mandantes propterea in virtute Sanctæ obedientiæ prædicto Verissimo Archiepiscopo moderno et pro tempore existentibus Inquisitoribus generalibus ceterisque Inquisitoribus præsentibus, et quandoeumque futuris dictorum Regnorum Portugalliæ et Algarbiorum, ac illorum et cuiuslibet eorum respectiue ministris et officialibus quibuscumque, ut omnes et singulas leges et ordinationes suprascripta inuiolabiliter, ac exacte et accurate in omnibus et per omnia obseruent, et ab illis ad quos spectat et pro tempore spectabit pariformiter obseruari curent et faciant; Alioquin Inquisitor quod generalis interdicti ab ingressu Ecclesiæ, ceteri vero Inquisitor ac officiales, et ministri prædicti excommunicationis maioris latæ sententiæ poenas respectiuo ab iis qui quoquomodo contrauenerint ipso facto absque alia declaratione incurrendas, a quibus relaxationis seu absolutionis beneficium a nemine præterquam a nobis seu Romano Pontifice pro tempore existente (nisi in mortis articulo constituti) obtinere valeant se nouerint incursuros.

 

 

 

 

I. De agora em diante, não se confisquem os bens antes de se dar sentença, pelo menos declaratória.

 

II. Não se empreguem os bens dos denunciados senão nos seus alimentos necessários, e que se faça inventário diante de um parente do acusado, em cuja mão se depositem, dos quais se deve sustentar a família do dito acusado, e pagar-se a seus legítimos credores.

 

III. Que se entre esses bens se acharem efeitos ou dinheiro que pertençam a outros, constando judicialmente, se lhes entreguem.

 

IV. Como também depois da sentença, achando-se bens enfitêuticos entregues em confiança, ou sujeitos a restituição, seja como for, se entreguem logo a quem pertencerem de direito.

 

V. Que se não possa prender sem precederem legítimos indícios, conforme as regras de direito.

 

VI. Que se não detenham os presos no cárcere, debaixo de qualquer pretexto, mais do tempo necessário para terminar o processo, mas que se despachem o mais depressa que for possível, sem esperar pelo auto-da-fé.

 

VII. Que o juramento que se exibe aos advogados nomeados pelo Santo Oficio para defesa dos culpados se não insira nele a cláusula (Se por conjectura) nem outras semelhantes ou equivalentes.

 

VII. Que o advogado nomeado pelo Santo Ofício possa falar com o preso sem assistência de outra pessoa, e que se lhe entregue a cópia do processo, suprimindo os nomes das testemunhas, e das circunstâncias que as podem dar a conhecer.

 

IX. Pedindo o preso outro advogado, que não seja nomeado pela inquisição, se lhe dará e concederá, sendo homem de boa fama; e este depois de haver jurado de guardar segredo, se lhe dará também cópia do processo — supressis suprimendis —, porém não se lhe permitirá falar com o preso sem assistência de um deputado da inquisição.

 

X. Que os cristãos-novos que não tiverem excepções legais, se admitam a depor em defesa dos acusados.

 

XI. Que no que toca a negativa do — alibi — se proceda segundo a disposição de direito, e das ordenações canónicas.

 

XII. Que não possam ser tutores ou curadores daqueles a quem de direito se devem nomear, nem o guardião do cárcere, nem outro oficial do Santo Ofício, mas que se eleja para isso qualquer outra pessoa que seja grave, fiel e de boa vida.

 

XIII. Que totalmente se abstenham de todas as sugestões, concussões, promessas, e coisas semelhantes em os exames que se fizerem das testemunhas e dos acusados.

 

XIV. Que não se possam deduzir provado judaísmo, por proceder de geração de judeus, particularmente, que não se possam um acto judicial por uma tal descendência.

 

XV. Que, não havendo lugar de condenar a algum preso, não o obriguem a sair no auto; porém que não sendo réu despachem logo ao dito, e o soltem sem esperar pelo auto.

 

XVI. Que os cristãos-novos possam testemunhar contra os cristãos-velhos, não tendo excepções legais, e que não os obriguem a jurar, que não atestarão contra cristãos-velhos.

 

XVII. Que se todavia subsistir o costume de castigar os cristãos-novos, sem outra causa que por deporem contra cristãos-velhos, que se anule.

 

XVIII. De onde se pode assegurar do delito, como sendo o delito permanente, não se possa constituir réu ao delatado, sem que conste juridicamente ser tal.

 

XIX. Que não se julgue por diminuto o que não nomear em sua confissão uma testemunha compreendida em as informações, que não tenha deposto mais que como uma simples testemunha, ainda que seja de parente muito próximo.

 

XX. Que aquele que em sua confissão de apostasia não nomear uma testemunha cúmplice do mesmo delito, que seja parente em 1.° grau, não possa julgar-se diminuto, sem haver uma plena e legítima prova da cumplicidade voluntária e fraudulenta omissão do dito cúmplice, e que não haja indícios que o acusado o não tenha nomeado por esquecimento ou falta de memória.

 

XXI. Se um réu depois de haver confessado ter guardado algumas cerimónias da lei de Moisés, quando creia nela, não sendo convencido por testemunhas válidas de haver repetido as mesmas cerimónias, que agora nega, não seja condenado a pena ordinária, e mais particularmente sendo as novas cerimónias, de que o acusam, indiferentes e equivocas.

 

XXII. Em caso de acusação de heresia ou apostasia, ainda que as testemunhas sejam singulares a respeito dos lugares e tempos, sendo conformes em outras circunstâncias, serão admitidos a depor contra os acusados de judaísmo, e no reino de Portugal, segundo o seu antigo costume, e em consideração de outras certas circunstâncias recebidas em favor da fé no dito reino, com que sejam as ditas testemunhas muitas em número, consideráveis por sua qualidade, capazes de dar testemunho fidedigno, e finalmente, que sejam tais, quais sejam, e se requerem por lei e por direito, e particularmente concorrendo em seu favor, outras conjecturas aparentes, havendo primeiro considerado e examinado todas as outras circunstâncias, juntamente com a igualdade da pessoa contra quem se depõe, de sorte que não fique lugar de presumir, que tais testemunhas deponham falsamente.

 

XXIII. Que os depoimentos destas testemunhas singulares que constam de coisas impossíveis, não sirvam de prova por nenhuma maneira.

 

XXIV. Que a reperguntação das testemunhas seja indispensavelmente necessária depois de se contestar o processo com citação,  quer dizer, que seja com conhecimento do acusado, e por artigos que sejam apresentados pelo procurador do mesmo acusado, ou que se supram ex officio, sem o que os ditos testemunhos serão de nenhum valor.

 

XXV. Que as testemunhas que depõem de indícios remotos de confissão extrajudicial de judaísmo, não façam prova bastante para condenar o negativo a pena ordinária.

 

XXVI. A validade dos depoimentos de testemunhas para outras penas ou efeitos, se remete a consciência e prudência do juiz eclesiástico tremente a Deus.

 

XXVII. Que as confissões tiradas por violência contra a forma jurídica, que se fazem por sugestão, ou por promessa de vida ou liberdade, que são gerais e obscuras, e que repugnam a idade, sexo ou capacidade de confitente, não tenham força de sujeitar os confitentes a pena ordinária, salvo se ratificarem legalmente o dito por outra via.

 

XXVIII. Que os presos sejam tratados com caridade, e que os cárceres não sejam, nem tão duros, nem tão tenebrosos.

 

XXIX. Que se lhes não neguem, nem confissões, nem livros espirituais.

 

XXX. Manda enfim, que estas ordenações se observem inviolavelmente sob pena de interdito ab ecclesia ao inquisidor-geral, e de excomunhão latae sententiae, aos subalternos inquisidores, e a seus oficiais e ministros.

 

 

Tradução do livro

Padre António Vieira, Reflexões sobre o papel intitulado NOTÍCIAS RECÔNDITAS do modo de proceder do Santo Ofício com os seus presos, in Obras Inéditas do Padre António Vieira, vol. I, J.M.C. Seabra e T.C. Antunes, Editores, Rua dos Fanqueiros, 82, Lisboa, 1856

Online: books.google.com

 

Ac decernentes ipsas præsentes litteras et in eis contenta quæcumque, etiam ex eo quod præfati, et alii quilibet cuiuscumque status, gradus, ordinis, præeminentiæ, et dignitatis existant, in præmissis interesse habentes, seu habere quomodolibet prætendentes, etiam specifica, et indiuidua mentione, et expressione digni, ad ea vocati, citati, et auditi, seu causæ, propter quas eædem præsentes emanarint, sufficienter adducte, verificatæ, et iustificatæ non fuerint, aut ex alia quacumque, etiam quantumuis iuridica, pia, et priuilegiata causa, colore, prætextu, et capite, etiam in corpore iuris clauso etiam enormes, enormissimæ et totalis læsionis, nullo vnquam tempore de subreptionis, aut nullitatis vitio, seu intentionis nostræ, aut interesse habentium consensos, alioue quolibet etiam quantumuis magno formali, et substantiali, ac inexcogitato, et inexcogitabili, individuamque expressionem requerente defectu notari, impugnari, infringi, retractari, modificari, limitari in controuersiam vocari, aut ad terminos Iuris reduci, seu aduersus illas aperitiones oris, restitutionis in integrum, aliudue quodcumque Iuris, facti, vel gratiæ remedium intentari, vel impetrari, aut impetrato, seu etiam motu, scientia, et potestatis plenitudine paribus concesso, vel emanato quempiam in Iudicio, vel extra illud vti, seu se iuuare vllo modo posse, sed easdem præsentes litteras semper, et perpetuo firmes, validas, et efficaces existere, et fore suosque plenarios, et íntegros effectus sortiri et obtinere, ac ab omnibus, et singulis, ad quos spectat, et pro tempore spectabit inuiolabiliter, et inconcusse obseruari, et adimplere, et illis respectiue in omnibus, et per omnia plenissime suffragari; sicque et non aliter in præmissis omnibus, et singulis censeri, atque ita per quoscumque Iudices ordinarios, et delegatos, etiam Causarum Palatii Apostolici Auditores, ac Sanctæ Romanæ Ecclesiæ prædictæ Cardinales, etiam de latere Legatos, dictæque Sedis Apostolicæ Nuncios, et alios quoslibet quacumque præeminentia, et potestate fungentes, et functuros, sublata eis, et eorum cuilibet quauis aliter iudicandi et interpretandi facultate, et auctoritate iudicari, et definiri debere, ac irritum, et inane, si secus super his quoquam quauis auctoritate scienter, vel ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus litteris supradictis, aliique præmissis, ac quatenus opus sit nostra, et Cancellariæ Apostolica Regula de Iure quæsito non tolendo, aliisque Apostolicis,ac in vniversalibus Prouincialibusque, et Synodalibus Conciliis editis generalibus, vel specialibus Constitutionibus, et ordinationibus, nec non Tribunalis prædicto, et aliis quibusuis etiam Iuramento, confirmatione Apostolica vel quauis firmitate alia roboratis statutis, stylis, vsibus, et consuetudinibus, etiam immemorabilibus: priuilegiis quoque, Indultis et litteris Apostolicis, etiam in fauorem fidei, et dicti Tribunalis, ac Regnorum prædictorum, nec non Inquisitorum, aliarumque personarum quarumlibet, etiam specifica, et individua mentione, et expressione dignarum sub quibuscumque verborum tenoribus, et formis, ac cum quibusuis etiam derogatoriarum derogatoriis, aliisque efficacioribus, efficacissimis, et insolitis clausulis, irritantibusque, et aliis Decretis, etiam, motu, scientia, et potestatis plenitudine similibus, ac ad quarumcumque personarum, etiam Regia, aliaue qualibet mundana, vel Ecclesiastica dignitate fulgentium Instantiam, seu earum contemplatione, etiam concistorialiter, et alias quomodolibet in contrarium præmissorum in genere, vel in specie concessis, ac pluries, et quantiscumque vicibus confirmatis, iteratis, approbatis, et innouatis. Quibus omnibus, et singulis, etiamsi pro illorum sufficienti derogatione de illis, eorumque totis tenoribus specialis, specifica, expressa et indiuidua, non autem per clausulas generales idem importantes, mentio, seu quæuis alia expressio, aut  aliqua alia exquisita forma ad hoc seruanda foret, tenores huiusmodi præsentibus pro plene, et sufficienter expressis, ac de verbo ad verbum insertis, illis alias in suo robore permansuris, ad præmissorum effectum hac vice dumtaxat specialiter, et expresse derogamus, et derogatum esse volumus, cæterisque contrariis quibuscumque. Volumus autem, vt Inquisitores, et alii prædicti pœnitentiam, quam eis Sacerdos idoneus propter præmissa respectiue imposuerit, omnino adimpleant; alioquin præsentes litteræ, quod absolutionem in foro conscientiæ eis minime suffragentur; Vtque earumdem præsentium litterarum transumptis, seu exemplis, etiam impressis manu alicuius Notarii publici subscriptis, et sigilo personæ in Ecclesiastica dignitate constitutæ munitis, eadem prorsus fides, tam in iudicio, quam extra illud vbique locorum habeatur, quæ haberetur ipsis præsentibus, si exhibitæ forent, vel ostensæ. Datum Romæ apud Sanctam Mariam Majorem sub anulo Piscatoris die XXII Augusti   M DC LXXXI, Pontificatus nostri anno quinto.

 

       Sumptum ex minuta Originali Breuium Secretorum fel. rec. Innocentii PP. XI. collatum concordat.

 

       Loco   †   Sigilli